Canon 8
De his qui uxores suas diuortio intercedente relinquunt.
Praeceptum Domini est ut excepta causa fornicationis uxor a uiro dimitti non debeat (cf. Matt 19:6). Et ideo quicumque citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacumque occasione reliquerit, quia quod Deus iunxit ille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastica communione priuatus et coetu omnium Christianorum maneat alienus quamdiu et ad societatem relictae coniugis redeat et partem sui corporis honesta lege coniugii sinceriter amplectatur et foueat. Ii tamen qui iam admoniti a sacerdote semel et bis terque ut corrigantur, ad carum suae coniugis noluerint redire consortium, ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis officio separabunt et insuper generosae dignitatis testimonium, quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam discidii iugulo tradiderunt.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 173-174)