XII.3.23
XXIII. FLAVIUS GLORIOSUS ERVIGIUS REX.
Ut cura omnis distringendi Iudeos solis sacerdotibus debeatur.
Horum omnium preceptorum multiplicem curam et exercendam in perfidis disciplinam illos nostra gloria, ut inpleant, exhortatur, quibus id agendum divina auctoritate committitur. Ait enim Spiritus ille, cuius orbem veritas inplet: "Stabunt sacerdotes in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et precepta mea" [Ez 44: 24]. Proinde omni sacerdote hec, que hic conplexa sunt, inplenda decernimus, ita ut nullum Iudeorum pro ritu suo patiatur a quolibet defendi, nullum tueri; sed exemptos ab eorum patrociniis, quorum favoribus tueri videntur, in potestatis sue curam redactos pro eorum salvatione, quid illis catholice agendum forte conveniat, diligenter instituant; atque in hoc illis erit sollicitior cura, ne in quibuslibet supradictis capitulis hec institutio serenitatis nostre tepescat.
(ed. Zeumer 1902: 451-452)