<EUGIPPI EPISTOLA AD PASCHASIUSM>
Domino sancto ac uenerabili Paschasio diacono Eugippius in Christo salutem
1. Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Inportuni, epistola cuiusdam laici nobilis ad quendam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens uitam Bassi monachi, qui quondam in monasterio montis, cui uocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucaniae regione defunctus est, uir et multis et mihi notissimus, quam epistolam cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare nec non et uiris religiosis edicere tanta per beatum Seuerinum diuinis effectibus celebrata non oportere celari miracula.
2. Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo promptiore mandauit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Seuerini mitterentur indicia, quibus instructus libellum uitae eius scriberet posterorum memoriae profuturum. Hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et cottidiana maiorm relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali uitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimorum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum obscura disertitudine non lucerent. [...]
(ed. Régerat 1991: 146, 148)