Chapter 6
Sane in illa tunc Hipponiensi urbe Manichaeorum pestilentia quamplurimos vel cives vel peregrinos et infecerat et penetraverat, seducente et decipiente eiusdem haeresis quodam presbytero, nomine Fortunato, ibidem conversante atque manente.
Interea Hipponienses cives vel peregrini Christiani, tam catholici quam etiam Donatistae, adeunt presbyterum ac deposcunt, ut illum hominem Manichaeorum presbyterum, quem doctum credebant, videret et cum eodem de lege tractaret.
Quod idem, ut scriptum est, paratus ad responsionem omni poscenti se rationem de fide et spe quae in Deum est, potens que exhortari in doctrina sana et contradicentes redarguere, minime renuit; sed utrum etiam ille hoc fieri vellet sciscitatus est.
At illi confestim ad ipsum Fortunatum id detulerunt, petentes et exhortantes ac flagitantes quod id minime recusaret.
Sane quoniam idem Fortunatus iam apud Carthaginem sanctum noverat Augustinum adhuc in eodem se cum errore constitutum, cum eodem congredi pavitabat.
The discussion follows, won by Augustine.
(ed. A.A.R. Bastiaensen 1975: 142-144)