Book 1, Chapter 16
1. Eodem tempore presbyterii mei contra Fortunatum quendam Manicheorum presbyterum disputaui, qui plurimum temporis apud Hipponem uixerat seduxeratque tam multos, ut propter illos ibi eum delectaret habitare. [...] Sed consequenti die tandem confessus est, nihil se aduersus nos inuenire quod diceret, nec sane catholicus factus est, sed tamen ab Hippone discessit.
(ed. Mutzenbacher 1984: 51)