Canon 1
Vt de rebus ecclesiae nihil episcopi auferant, et qualiter proximi fundatoris ecclesiarum sollicitudinem gerant.
Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas, sicut remedium ueniae tribuit conferenti, ita damnum rite praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum uel ministrorum ex rebus ecclesiae, quae in quibuscumque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat uel iuri suo aut cathedrae propriae unitati conectat. Deuotio enim uniuscuiusque, sicut gratanter uotum contulit Deo, ita definiuit quod plenitudo uotorum conseruaretur in loco, in quo, uelut si collata tenentur maneat gratia offerentis, ita si frustrantur imminet pernicies defraudantis. Verum ut rei huius potior soliditas habeatur, condignis filiis uel nepotibus honestioribusque propinquis eius qui construxit uel ditauit ecclesiam licitum sit hanc bonae intentionis habere sollertiam, ut si sacerdotem seu ministrum aliquod ex collatis rebus praeuiderit defraudare, aut commonitionis honesta conuentione compescant, aut episcopo uel iudici corrigenda denuntient. Quod si talia episcopus agere tentet, metropolitano eius haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerat, regis haec auditibus intimare non differant. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi iuris proprii potestatem praeferre, non rapinam et fraudem ingerere, non uiolentiam quamcunque praesumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat aut uel in multam uel in aliquam partem salutaris merces assumat. Si quis uero deinceps haec monita temerare uoluerit, et male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 492-493)