Canon 3
[...] Denique, quod non sine magno dolore dicendum est, reperiuntur quam plurimi negotio muneris perituri mercari uelle gratiam Spiritus Sancti, dum uile praemium donant ut pontificalis ordinis sublime culmen accipiant obliti uerborum Petri quae dixit ad Simonem: "Pecunia tua tecum sit in perditione, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri" [Acts 8:20]. Proinde quia et usitatum est tale malum, et Maiorum frequenter exstat mucrone succisum, nos quoque huic uulneri canceroso ignitum quod superest adhuc inicimus ferrum, decernentes omnimodo ut quicumque deinceps pro percipienda sacerdotii dignitate quodlibet praemium detectus fuerit obtulisse, ex eodem tempore se nouerit anathematis opprobrio condemnatum atque a perceptione Christi corporis et sanguinis alienum quo illum constat hoc exsecrabile Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis exstiterit qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerat acceptione lucratus, et suscepti honoris gradu priuetur et in monasterio sub perenni paenitentia religetur. Illi uero qui pro hanc causa munerum acceptores exstiterint, si clerici fuerint, honoris amissione multentur; si uero laici, anathemate perpetuo condemnetur.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 413-415)