Canon 7
Septimae assertionis accessu adiit coetum nostrum tam inuerecunda progressio quam ignobilis ac detestanda praesumptio. Quosdam enim aut euentu necessitatum aut metu periculorum adeptos fuisse nouimus ecclesiasticarum officia dignitatum, et quoniam cum illis imponerentur id sibi fieri noluisse testantur, idcirco haec spernere atque ad pristina pertentant coniugia moresque redire, tam nequiter caelestia iura soluentes quam prompte saecularibus exstant illecebris inhiantes. Qua de re nosse nos conuenit quod episcopalis eminentiae culmen non immerito sacris omnibus esse summa percensuit, quae ceteris sacerdotibus exercenda prohibuit, scilicet templorum Dei sacrationem, crismae benedictionem sacrorumque ordinum institutionem. Quae tam diualiter ordinata persistunt quam excellentissime conferuntur, quia et tanto ab eis singulariter impenduntur quanto eidem summo culmini peragenda seruantur. Quomodo ergo qui ea in se recipit, a se reicere poterit, cum haec a nullo altero conferri quam a solis pontificibus nouit, a quibus nec ligata solui nec soluta poterunt ab aliquo religari? Sic enim ad Petrum Veritas ait: "Quodcunque ligaueris super terram erit ligatum et in coelo, et quodcunque solueris super terram erit solutum et in caelo." [Matt 16:19] Nequaquam ergo aliquando poterit profanari quod diuina iussione simulque apostolicae traditionis auctoritate sacrum noscitur exstitisse. Verum sicut sanctum chrisma collatum et altaris honor euelli non queunt, ita quoque sacrorum decus honorum, quod his compar habetur et socium, qualibet fuerit occasione perceptum, manebit omnismodis inconuulsum. Ad exstirpandum uero radicitus huius callidae machinationis inutile argumentum, id sibi rationabiliter dari nouerint in obiectu, quod sacrosancti baptismatis inappretiabile donum et semper et saepe non solum nolentibus uerum etiam, quod maius est, nescientibus impertitur; sed hoc a nullo penitus profanari permittitur. Quod si et hic opponitur necdum rationis capaces existere qui hoc probantur accipere, hinc omnimodo conticescant, quia si Maiores impune non deserunt quod paruuli uel nesciendo uel nolendo percipiunt, quanto magis non conuenit uiolari quod pro mortis aut poenarum euadenda pernicie occulta Dei dispensatione dignoscitur obuenisse? Recedant ergo talium desideriorum impuderati fautores, et licet inuiti perceperint quod non merebantur habere, libenter tamen ob hoc caeleste retineant praemium quod nolendo per terrenae consecuti sunt necessitatis euentum, ut tandem inuiti appetant bona diligere quae sponte uidentur desides impugnare. Quod si quis post hoc perennis dispositionis edictum non sinceriter sacris inhaeserit cultibus et abiciens a se gratiam quam accepit, relabi ad coniugia moresque saeculi attentauerit uel eum redire constiterit, mox omni ecclesiastici ordinis dignitate priuatus uere ut apostata a sanctae ecclesiae liminibus et societate fidelium habeatur prorsus exclusus, monasterii claustris, donec aduixerit, sub poenitentia retrudendus.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 419-423)