Dominis dilectissimis fratribus filiisque territorii Palentini Montanus episcopus in Domino aeternam salutem. [...]
Montanus quotes the prophet Ezekiel (Ez. 33:6-8) to justify the admonition he wants to give.
Hac ergo uoce permotus, huius officii necessitudinem me suscepisse non nesciens, studere curaui ne cuiusquam perditi animam de manu mea Christus inquirat, praesertim cum Toletanae urbi metropolitanum priuilegium uetus consuetudo tradiderit et eo magis non solum parrociarum, sed et urbium cura huius urbis sollicitet sacerdotem. Ergo, ut Apostolus dicit, 'quid horum uultis?: in uirga ueniam ad uos, an in caritate et spiritu mansuetudinis?' Noua namque praesumptio praesidentium uobis presbyterorum nostros pulsauit auditus, si tamen noua tantum et non detestabilis dici possit, quae ab initio fidei catholicae nunquam praeter nunc subrepsisse probatur, ut id quod per manus summi pontificis trinae diuinitatis inuocatio sanctificare consueuit, presbyter ignarus disciplinae conficere sibi chrisma praesumeret. Hoc si ignauiae est, tam demens sacerdos esse non debuit; si praesumptionis est, hunc schismaticum esse quis nesciat qui inauditam rem et religioni contrariam senescenti iam mundo talis temerator inducat?
[...]
Montanus mentions the seventy elders rendered prophets from the Book of Numbers (11:25) as a model of the priestly office. Then he gives the biblical examples of the sacral usurpation (Nadab and Abihu (Lev. 10); Korah, Dathan and Abiram (Numbers 16); King Ozias (2 Chronicles 26: 16-20); the man killed for touching the ark of the Covenant (2 Samuel 6:7).
An forsitan sanctorum Patrum regulas et constitutiones synodicas ignoratis quibus praecipiuntur ut parrocienses presbyteri non per uiliores personas, sed aut per semetipsos aut per rectores sacrariorum annuis uicibus chrisma a praesidente sibi episcopo petant? Credo quod qui petere iusserunt, potestatem consecrandi penitus abstulerunt. Prouidebit ergo caritas uestra ne post huius humilitatis nostrae interdictum, donec et consuetus uobis a Domino praeparatur antistes, quisquis uetita iterare praesumat et incipiat grauiorem ecclesiasticae districtionis sustinere censuram. Vtatur quisquis honoris sui concesso priuilegio, quod proprium scit ordinis presbyterii; non quod summi pontificatus est, improbus minister assumat. Quisquis post hanc admonitionem in huiuscemodi rebus aliquatenus fuerit deprehensus, sub anathematis insolubili uinculo se nouerit esse damnandum. Cui in hoc ipsud non parum humanitatis conceditur, quod nunc eum transire patimur impunitum. Sane si Dominus uoluerit, cum tempus paschalis festiuitatis aduenerit, si uobis ad petendum impossibile est, datis litteris uestris indicare debebitis et nos sacri huius liquoris ultro poterimus transmittere gratiam, dummodo non praesumantur illicita. [...]
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1984: 356-358, 360-361)