[Capitulum secundum cod. C] V (sic!). Vt presbri praefatim desiderantibus benedicant.
[Capitulum secundum A, N, R, T, t] Numera varia. Vt presbyteri priuatim fidelibus desiderantibus benedicant.
[Capitulum secundum codd. A et R] IV. De chorepis quantum eis liceat quidue non liceat.
[Capitulum secundum coll. Hispanam] IV. Vt presbyter et benedicat et confirmet neophytum.
[Capitulum secundum P. Crabbe, Concilia, fol. CCCXX] IV. Vt episcopus et benedicat et confirmet neophytum.
IV. Et inter minutas has discussiones uisum est omni presbytero per familias, per agros, per priuatas domos, pro desiderio fidelium facultatem benedictionis aperire, quod nonnullas iam prouincias habere succurrit.
Huic autem etiam in ecclesiarum plebibus per loca tamen magis quam per urbes hoc idem uisum est esse tribuendum. In ecclesia quocumque ordinatus fuerit, consecrandi uirginem sicut confirmandi neophytum ius habebit. Et per omnia, ut sit multae indulgentiae testimonium, semper se inferiorem episcopo, superiorem presbytero agat, mandatis uotisque sanctorum omnium prosequentibus uiuat in timore Domini, quietem colat, Deo seruiat, synodi circa se beneuolentiae gratias agat, semperque indignum se indultis, et negatis imparem esse fateatur.
(ed. Munier 1963: 68-69, 74-75)