[Titulum ex cod. M] IX. Si quis eporum in aliene ciuitatis territurio eccle edificare uoluerunt et cetera.
[Titulum ex cod. A, R] IX. Si quis episcoporum in alienae ciuitatis territorio ecclesiam aedificare disponat uel si saecularis idemque oratorium aedificauerit, a quo episcopo debeat (confirmari).
[Titulum ex Collectione Hispana] X [sic!]. De episcopis qui non in possessione sua sed in aliena dioecesi basilicam construxerunt.
Si quis episcoporum in alienae ciuitatis territorio ecclesiam aedificare disponit, uel pro fundi sui aut ecclesiastici uel pro quacumque suorum opportunitate, permissa licentia aedificandi, quia prohibere hoc uotum nefas est, non praesumat dedicationem, quae illi omnimodis reseruatur in cuius territorio ecclesia adsurgit, reseruata aedificatori episcopo hac gratia ut quos desiderat clericos in re sua uidere, ipsos ordinet is cuius territorium est, uel si ordinati iam sunt, ipsos habere acquiescat, et omnis ecclesiae ipsius gubernatio ad eum in cuius ciuitatis territorio ecclesia surrexit, pertinebit.
[...]
(ed. Munier 1963: 80-81, 91-93)