Book 1
II. 4. Venimus ad fontem, ingressus es, unctus es. Considera, quos videris, quid locutus sis, considera, repete diligenter! Ocurrit tibi leuita, occurrit presbyter, unctus es quasi athleta Christi, quasi luctam huius saeculi luctaturus. Professus es luctaminis tui certamina. Qui luctatur, habet, quod speret; ubi certamen, ibi corona. Luctaris in saeculo, sed coronaris a Christo. Et pro certaminibus saeculi coronaris; nam etsi in caelo praemium, hic tamen meritum praemii conlocatur.
5. Quando te interrogavit: "Abrenuntias diabolo et operibus eius?" quid respondisti? "Abrenuntio." "Abrenuntias saeculo et voluptatibus eius?" quid respondisti? "Abrenuntio." - Memor esto sermonis tui, et numquam tibi excidat tuae series cautionis. Si chirographum homini dederis, teneris obnoxius, ut pecuniam eius accipias; teneris adstrictus, et reluctantem te fenerator adstringit. Si recusas, vadis ad iudicem atque illic tua cautione convinceris. 6. Ubi promiseris, considera, vel quibus promiseris. Levitam vidisti, sed minister est Christi. Vidisti illum ante altaria ministrare. Considera, ubi capias sacramenta caelestia. Si hic corpus est Christi, hic et angeli constituti sunt. "Ubi corpus, ibi et aquilae" [Matth 24:28; Luc 17:37] legisti in evangelio. Ubi corpus Christi, ibi et aquilae, quae volare consuerunt, ut terrena fugiant, caelestia petant. Quare hoc dico? Quia et homines angeli, quicumque adnuntiant Christum et in angelorum adscisci videntur locum. 7. Quomodo? Accipe: Baptista erat Iohannes natus ex viro et muliere. Attamen audi, quia angelus est et ipse: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam et parabit viam tuam ante te." [Matt 11:10] Et accipe aliud. Malachiel ait propheta: "Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore ipsius, angelus est enim dei omnipotentis" [Mal 2:7]. Haec ideo dicuntur, ut sacerdotii gloriam praedicemus, non ut aliquid personalibus meritis adrogetur.
8. Ergo abrenuntiasti mundo, abrenuntiasti saeculo; esto sollicitus! Qui pecuniam debet, semper cautionem suam considerat. Et tu, qui fidem debes Christo, fidem serva, quae multo pretiosior quam pecunia est; fides enim aeternum patrimonium est, pecunia temporale. Et tu ergo semper recordare, quid promiseris: eris cautior. Si teneas promissionem tuam, tenebis et cautionem.
III. 9. Deinde accessisti propius, vidist fontem, vidisti et sacerdotem supra fontem. Nec hoc possum dubitare, quod in animum vestrum non potuerit cadere, quod cecidit in illum Syrum Neman, quia, etsi mundatus est, tamen ante dubitavit. Quare? Dicam, accipe: 10. Ingressus es, vidisti aquam, vidisti sacerdotem, vidisti levitam. Ne forte aliqui dixerit: "Hoc est totum?" Immo hoc est totum, vere totum, ubi tota innocentia, ubi tota pietas, tota gratia, tota sanctificatio. Vidisti, quae videre potuisti oculis tui corporis et humanis conspectibus, non vidisti illa, quae operantur, sed quae videntur. Illa multo maiora sunt, quae non videntur quam quae videntur, quoniam "quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna." [2 Cor 4:18]
[...]
Book 2
VI.16. Nunc disputemus, quid sit, quod dicitur baptisma! Venisti ad fontem, descendisti in eum, adtendisti summum sacerdotem; levitas, presbyterum in fonte vidisti. Quid est baptismum?
(ed. Faller 1955: 17-20, 32)