Letter 17
Chapter I-II: Those who took widows as wives, cannot be accepted as clergy. The order that a cleric should be a husband of one wife regards also the wives taken before the baptism.
Chapter III
about those ordained by the heretics:
7. ...ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse...
IV,8. Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium quod a vitioso fuerat iniectum. Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis crimina vel vitia putantur auferri. Nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit. Sed nostrae lex est ecclesiae, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. At vero ii, qui a Catholica ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur.
V,9. Sed Anysii quondam fratris nostri, aliorumque consacerdotum summa deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur.
10. Canon 8 of the Council of Nicaea which allowed the reintegration of the heretic clergy, was aimed at the Novatians alone.
11. Si quis vero de Catholica ad haeresim transiens, aut fidelis ad apostasiam reversus, resipiscens redire voluerit, numquid eadem ratione poterit ad clerum permitti, cuius commissum nonnisi longa poenitentia poterit aboleri? Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt. Unde constat, qui de Catholica ad Bonosum transierunt damnatum, atque se passi sunt, aut cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis ecclesiasticae suscipere dignitatem, qui commune omnium ecclesiarum iudicium deserentes, suam peculiariter in Bonoso vanitatem sequendam esse duxerunt.
12. Nunc illud quod superest, interrogo: qui post mensem aut eo amplius rediit, cum se presbyterum a Bonoso consideret ordinatum, si non sacramenta confecit, si non populis tribuit, si Missas secundum consuetudinem non complevit, quid de his censeatis, quaeso, promatis apertius.
(ed. Coustant 1845: 527-535)