Letter 2
IV,7. Ut mulierem clericus non ducat uxorem; quia scriptum est, “Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non ejectam”. Utique qui ad sacerdotium labore suo et vitae probitate contendit, cavere debet, ne hoc prejudicio impeditus, pervenire non possit.
V,8. Ut is qui mulierem licet laicus duxerit uxorem sive ante baptismum, sive post baptismum, non admittatur ad clerum; quia eodem videtur vitio exclusus. In baptismo enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur.
VI,9. Ne is, qui secundam duxit uxorem, clericus fiat: quia scriptum est, “Unius uxoris virum”. Et iterum: “Sacerdotes mei semel nubant”. Et alibi: “Sacerdotes mei non nubent amplius”. Ac ne ab aliquibus existimetur, ante baptismum si forte quis accepit uxorem, et, ea de saeculo recedente, alteram duxerit, in baptismo esse dimissum, satis errat a regula, qui in baptismo hoc putat dimitti: remittuntur peccata, non acceptarum uxorum numerus aboletur: cum utique uxor ex legis praecepto ducatur in tantum, ut et in paradiso cum parentes humani generis conjungerentur, ab ipso Domino sint benedicti; et Salomon dicat, “A Deo praeparabitur viro uxor”. Quam formam etiam sacerdotes omnes servare usus ipse demonstrat Ecclesiae. Satis enim absurdum est aliquem credere, uxorem ante baptismum acceptam, post baptismum non computari; cum benedictio, quae per sacerdotem super nubentes imponitur, non materiam delinquendi dedisse, sed formam tenuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur. Quod si non putatur uxor esse computanda, quae ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habebuntur.
(ed. Coustant 1845: 473-475)