Letter 6
I,2. Proposuisti, quid de his observari debeat, quos in diaconii ministeriis aut in officio presbyterii positos, incontinentes esse aut fuisse, generati filii prodiderunt. De his et divinarum legum manifesta est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur accedere ad ministerium, quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas, jam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes; ut servientes sacris oblationibus, puros et ab omni labe purgatos sibi vindicent divina ministeria: neque eos ad sacrificia fas sit admitti, qui exercente vel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: “Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester”. Quibus utique, propter sobolis successionem, propterea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent! Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens, “Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi”; et hoc utique laicis praecepit; multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: “Omnia munda mundits, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum”.
3. Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est “unius uxoris virum”. Non permanentem in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait “Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego”: et apertius declarat, dicens, “Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu”: et “habentem filios”, non generantem, dixit.
4. Sed ea plane dispar et divisa sententia est. Nam si ad aliquos forma illa ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, quae ab episcopo Siricio ad provincias commeavit, non probabitur pervenisse, his ignorationis venia remittetur, ita ut de caetero penitus incipiant abstinere. Et ita gradus suos, in quibus inventi fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora coascendere. Quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio detegentur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse; illi sunt modis omnibus submovendi, qui post admonitionem cognitam, praeponendam arbitrati sunt voluptatem.
(ed. Coustant 1845: 496-498)