Canon 9
Praeterea, quod dignum et pudicum et honestum est suademus: sacerdotes et leuites cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio ministri quotidianis necessitatibus occupantur.
Ad Corinthios namque Paulus sic scribit dicens: abstinete, ut uacetis orationi.
Si ergo laicis abstinentia imperatur, ut possint deprecantes audiri, quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat aut baptizare cogatur.
Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciet? Excusabit? Quo pudore, qua mente usurpabit? Qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?
Qua de re hortor, moneo, rogo: tollatur hoc obprobrium, quod potest iure etiam gentilitas incusare.
Forte creditur, quia scriptum est: unius uxoris uirum?
Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram; neque enim integros non admisit qui ait: uellem autem omnes homines sic esse sicuti et ego.
Et apertius declarat dicens: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt; uos autem iam non estis in carne sed in spiritu..
(ed. Munier 1974: 61-62)