Epistula 86
The Pope expresses joy over the liberation of Africa from the Vandal regime and reassures the recipients of his constant care for the African Church.
5. Sed eiusmodi, sicut et uobis cautissime uisum est, praestemus officium in obseruatione pastorum, ne, cum perdita uolumus congregare, pereamus et, cum sub nimia rela<xa>tione absoluimus, obnoxii, quod auertat dominus, cadamus in culpam, maxime cum priorum nostrorum sententia redeuntes ad nos ex Arrianis quolibet modo in qualibet aetate illius pestilentiae labe pollutos tanta caritate in fide complexa est, eiusmodi iustitia sub dilectione redarguit, tanta ratiocinatione de ambitu honoris exclusit, ut erubescerent aliud magis quaerere quam redire. 6. De eo uero, quod piissima conpunctione requisistis, utrum, etsi in officium suum non debent suscipi aut eos non oportet omnino promoueri, alimoniorum saltem utilitatibus adiuuentur, laudamus hortamur amplectimur, ut re uera, quod eis promotio aut officium, in quo fuerint, abnegatur, canonum uos reuerentiam iudicent omnes adpetere quam gerere cupiditatis ardorem. Uenientes igitur ad fidem sincerissimam nutriat humanitas, consoletur; prompta sit omnibus misericordia, in cuius remuneratione dictum est: beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. 7. Illud quoque, quod catholicos, qui praesunt aut militant ecclesiae, sine sacerdotum suorum litteris suscipi a nobis minime debere mandatis, et canonibus est congruum et disciplinae prodesse iudicamus ac fidei, quia permanendo in ecclesiis, in quibus militant, et ministerii sui poterunt adsiduitate in dei saluatoris nostri amore feruescere et, quae in peruagatione reprehensibilia sunt, uitare. Dat. V. Id. Septembr.
(ed. Guenther : 331-332).