Epistula 85
3. Definitionibus autem Nicaeni concilii publica lectione transcursis inter alia, de quibus nasci debuit disputatio, requiri iam coeperat, quomodo Arrianorum sacerdotes ad catholicam fidem suscipi oporteat, utrumne in suis honoribus an in laica commumione: sic omnibus nobis unanimiter subito placuit sciscitari primitus beatitudinis uestrae sententiam. Potest enim sedes apostolica, quantum speramus, tale nobis interrogantibus dare responsum, quale nos approbare concorditer explorata ueritas faciat. 4. Ex omnium quidem collegarum tacitis motibus nemini placere sensimus, ut in suis honoribus Arriani suscipiantur; uerumtamen conuenire caritati cre<di>dimus, ut quid habeat sensus noster, in publicam notitiam nemo perduceret, nisi prius uel consuetudo nobis uel definitio Romanae ecclesiae proderetur. [...]
6. Non solum enim de sacerdotibus sed de ipsis quoque paruulis apud eos baptizatis, utrum soleant uel debeant ad clericatum, si petierint, adplicari, consulimus. A multis enim facere istas frequenter petitiones ** concedimus nec negamus, donec habito uobiscum diligentiore tractatu legatio nostra reuertatur.
7. Illud etiam beatitudini tuae credimus intimandum, fratres aliquantos ex nostro collegio sine causa plebibus suis ad transmarinas navigare saepius regiones. Hoc diutius ecclesia toleravit excusante eos violentia temporis mali. Petimus nunc, ut quicumque forsitan episcopus aut presbyter sive diaconus aut cuiuslibet inferioris ordinis clericus sine nostra epistola venerit et non adprobaverit se pro utilitate sanctarum ecclesiarum fuisse directum, similis erroni iudicetur neque vestra communione dignus existat, ut in omnibus et per omnia beatitudinis vestrae disciplina laudetur.
(ed. Guenther : 329-330).