XXVIII. — ORDO CONVERSORVM CONVERSARUMQVE.
Si quis de laycali habitu ad religionis ordinem cupit peruenire, tam uiris quam feminis iste ordo opportunus est custodire.
In primis, ut postulet sacerdotem a quo se religiosum exoptat fieri. Tradit ei tonsurias, si uir fuerit; si autem mulier, uestem religionis. Ille uero induit eam uestem religionis, dicens:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti regnantis in secula seculorum.
Et fixis genibus tondit eum: ita ut, dum crucem tonsionis in capite eius facit, hanc orationem tacite dicat:
Here follows the prayer, antiphons and the verses of psalmody. Then a deacon says a short invocation after which follows the next prayer, then Paster Noster, and then the blessing.
His finitis, datur ei sancta communio, et ad locum quem uoluerit succedit.
Similiter et in feminis, excepto tonsura pro sexuum discretione, iste ordo seruatur.
Monacus uero in cenobio, quum hunc predictum ordinem primitus susceperit, ita ut stabilitatem professionis sue per adnotationem sui nominis firmet, hic ordo seruabitur: Postquam enim Ad accedentes communicauerit, tota iam explicita missa, accedit in choro ad abbatem, et roborato proprio nomine in pactionis libello per manum abbatis, suscipiunt eum deducendum ad altare presbiter et diaconus, qui eo die ministrauerunt, dicentes hunc uersum:
Here follows the verse, Glory and Kyrie.
Sicque, posito super altare testamenti libello, prosternit se ante altare: ipsoque figente genu, dicitur super eum a sacerdote hec oratio:
Here follows a short prayer.
(ed. Férotin 1904: col. 82-86; summary M. Szada)