Canon 1
Et quia in ordinandis clerecis antiquorum patrum statuta non ad integrum, sicut expedit, obseruata esse cognoscitur, ne forte quorumcumque importunis et inordinatis praecibus sacerdotis Domini fatigentur et ea, quae toties sunt praecepta, transgredi compellantur, hoc inter se obseruandum esse definiunt, ut nullus episcoporum diaconum, antequam uiginti et quinque annus impleat, ordinare praesumat, episcopatus uero uel presbyterii honore nullus laicus ante praemissa conuersatione uel ante triginta aetatis annus accipiat.
(ed. de Clercq 1963: 43)