The Roman presbyters Faustinus and Marcellinus write to the emperors Valentinian, Theodosius, and Arcadius in defence of the Nicene bishops who refuse to enter the communion with the bishops who during the reign of Constantius signed the Arian creeds at the councils of Rimini and Seleucia (for the full summary of the Libellus precum see [1342]. They give account of the persecutions inflicted on the faithful clerics:
(XX) 73. In Hispania, Vincentius presbyter, uerae fidei antistes, quas non atrocitates praeuaricatorum passus est eo quod nollet esse socius impiae praeuaricationis illorum, eo quod beatissimo Gregorio communicaret, illi Gregorio, cuius supra, ut potuimus, fidem uirtutemque retulimus?
Contra quem, primum quidem, interpellauerunt Baeticae prouinciae consularem, tunc demum sub specie intercessionis postulatae ex aliis locis plebeia colligitur multitudo et irruunt die dominica in ecclesia et Vincentium quidem non inueniunt, eo quod ipse, praemonitus, etiam populo praedixerat ne illo die procederent quando cum caede ueniebant. Hoc enim putauit fieri melius, si irae locum daret. 74. Sed illi, qui ad caedem parati uenerant, ne sine causa furor illorum uenisse putaretur, certa Christo Deo deuota ministeria quae illic inuenta sunt ita fustibus eliserunt, ut non multo post expirarent. Sed, quia plebs sancta Vincentii presbyteri magis eos execrabantur post illas eorum caedes quae in dominico factae sunt, egregii episcopi, ut plebs uniuersa terreretur, ab ipsis principalibus incipiunt. Denique postulant exhibitionem decurionum ciuitatis illius et ut includantur in carcerem. Ex quibus unus principalis patriae suae, eo quod fidem firmiter ut fidelis in Deo retineret execrans labem praeuaricationis, inter eos et ipse catenatus fame frigore necatus est, cum fletu et gemitu illius prouiniciae quae honestam uitam eius optime nouerat. 75. Egregii et catholici episcopi Luciosus et Hyginus huius crudelitatis auctores sunt!
Et interea inuaserunt quidem basilicam, sed fidem plebis inuadere non potuerunt. Denique, alibi in agello eadem plebs basilicam sibi ecclesiae fabricauit, ad quam cum sancto Vincentio conuenirent. Sed Satanas, qui nusquam patitur Christum pie coli, inflammat eos et iterum deposita postulatione ex diuersis urbibus decurionum ac plebeia multitudo colligitur. 76. Simul etiam et presbyteri eius ad locum ueniunt, ecclesiae illius ianuas confringunt diripientes inde quicquid ad sacra ecclesiae ministeria pertinebat, et postremo, quod horroris est dicere, ad cumulum perpetrati sacrilegii, ipsum altare Dei de dominico sublatum in templo sub pedibus idoli posuerunt!
(XXI) Haec utique illi faciunt qui, paenitentes de impia subscriptione, suscepti sunt ad catholicam disciplinam propter bonum pacis et unitatis! Quid grauius gentilis cultor idolorum faceret, si haberet licentiam Ecclesiam persequendi?
(ed. A. Canellis 2006: 176, 178, 180; cf. ed. O. Guenther 1895: 27-28)