[Collectio Avellana 2a]
AD HAS PRECES [
1342] ITA LEX AUGUSTA RESPONDIT:
1. Salue, Cynegi carissime nobis!
Etsi nulla humanis pectoribus maior quam diuinae legis debet esse reuerentia nec adici quicquam ad eam possit, cuius ambitiosa praestantia, mundi terraeque moderatrix, omne, quod sub nobis esse uoluit fauor omnipotentis dei, propitiata custodit, 2. tamen, quia per Faustinum atque Marcellinum, plenissimos fidei sacerdotes, interpellata clementia nostra, ueriti sumus ne, si per nos nihil fuisset responsum petentibus, nos uideremur annuere his qui diuinae legi cui seruimus contra propositum nostrum aliquid addidissent. Atque ideo ita utrumque moderamur ut petitionem quae est oblata ueneremur, fidei autem nihil ex nostro arbitrio optemus uel iubeamus adiungi. Nemo enim umquam tam profanae mentis fuit qui, cum sequi catholicos doctores debeat, quid sequendum sit doctoribus ipse constituat!
3. Et sane probabilis et iusta laudatio precum est, quae omnem prope seriem haereticae superstitionis, quae contraria est fidei catholicae, ordinemque complexa est. Nam et unde exorta et quo prouecta auctore fuisset aperuit, quippe cum persuasu quorumdam totius saeculi antiquitate mutata acti pro fide in exilium innocentes uitam cum summa laude posuerunt. 4. Sed circa eos non est dilata ultio qui insidiati bonis moribus et caelestibus institutis paulisper ex contentione non fide sed factione multorum mentes detestanda insinuatione peruerterent. Nam usque adeo omnipotentis dei mota patientia est, ut poenam, quae criminosis post fata debetur, in exemplo omnium ante fata sentirent. 5. Sed ne hoc quidem facto conuerti ad praeceptum dei flectique potuerunt: catholicos occultis molitionibus urguent, insequuntur, oppugnant. Tanta perseuerantia erroris est ut cum aliis diuersae obseruantiae sectatoribus cottidie peccare malint quam cum catholicis recta sentire.
6. In quo petentum laudanda illatio est qui, communicantes Gregorio Hispaniensi et Heraclidae Orientali, sanctis sane et laudabilibus episcopis, optant in fide catholica sine oppugnatione alicuius ac molestia uiuere nullisque appetentum insidiis conuentionibusque pulsari, quippe quibus placeat susceptam semel fidem omni in aeuum religione seruare. 7. Sit itaque inuiolatum, quicquid esse meruit aeternum. Non conuentio aliquid, non appetitio, non fraus attemptet aliena. Vtantur quo in loco uoluerint proposito suo! Vtantur ad catholicam fidem amore diuino!
Cynegi parens carissime atque amantissime, 8. sublimitas tua praeceptum nostrae serenitatis, quo catholicam fidem omni fauore ueneramur, sine qua salui esse non possumus, ita iubeat custodiri ut Gregorium et Heraclidam, sacrae legis antistites, ceterosque eorum consimiles sacerdotes qui se parili obseruantiae dederunt ab improborum hominum atque haereticorum tueatur et defendat iniuriis sciantque cuncti id sedere animis nostris ut cultores omnipotentis Dei non aliud nisi catholicos esse credamus!
(ed. A. Canellis 2006: 236-242 with the French translation; cf. ed. O. Guenther 1895: 45-46)