Canon 9
De clericorum honoratorum furtis aut falsitatibus. Si quis clericus furtum aut falsitatem admiserit, quia capitalia et ipsa sunt crimina, communione concessa ab ordine regradetur. De periurio uero id censuimus obseruandum, ut, si quis clericus in causis, quae sub iureiurando finiendae sunt, praebuerit iuramenta et post rebus euidentibus detegitur perierasse, biennii temporis excommunicatione plectatur.
(ed. de Clercq 1963: 117–118)