Canon 6
De clericorum praemittenda conuertione id omnimodis obseruetur, ne ullus ex lahicis ante annualem conuersationem uel aetatem legitimam, id est uiginti quinque annorum diaconus et trigenta presbyter, ordinetur, ita ut de ipsis quoque, qui ordinandi sunt clerici, regulare costodiatur studium, ne aut duarum uxorum uir aut renupte maritus aut paenitentiam professus aut simus corpore uel qui publice aliquando adreptus est ad supra scriptus ordines promoueatur. Quod si sciens episcopus contra haec statuta agendum esse crediderit, his quidem, qui ordinatur, suscepto iuxta anteriores canones priuetur officio, sed et ille pro ordinationis timeritate sex mensibus a celebrandis officiis sequestretur. Quod si messas intra statutum tempus facere praesumpserit, anno integro ab omnium fratrum caritate priuetur. De quorum promutionibus si quis clericus aut ciuis testis extiterit, quorum testimonio, dum creditur, frequenter pontificis ignorantia praeuenitur, cum agnitum fuerit ordinationem inlicitam celebratam, anno integro a communione pellantur. Qu itamen si periculosam infirmitatem incorrerint, uiatica illis communio non negetur.
(ed. de Clercq 1963: 116-117)