6.4
Evodius quidam ex senatoribus presbiter, cum [eum] in convivio eclesiae multis calumniis atque convitiis lacessisset, consurgens sacerdos, loca basilicarum sanctarum circuibat. Tamen cum hoc Evodio fuisset perlatum, post eum cursu veloci diregens et se ante pedes eius in ipsam plateam prosternens, veniam petiit, deprecans, ut eum oratio eius cum omnipotente Iudice non fuecaret. At ille benigne eum collegens, cuncta quae locutus fuerat clementer indulsit, eum arguens, ne haec ultra contra sacerdotes Domini auderet appetere, quia ipse episcopatum numquam promereretur accipere. Quod postea probavit eventus. Nam cum in Gabalitano ad episcopatum iam electus, iam in cathedram positus, iam cuncta parata, ut benediceretur episcopus, ita subito contra eum omnis populus consurrexit, ut vix vivus possit evadere. Qui postea presbiter transiit.
(ed. Krusch 1885: 233)