Letter 3 to Bishop Alypius of Thagaste
Paulinus thanks Alypius for the five books of Augustine Alypius sent him.
4. Quod enim indicasti iam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanium te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me uelle condiscere, ut omni parte te nouerim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio uel ad fidem inuitatus es uel ad sacerdotium consecratus, ut eundem ambo habere uideamur auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdigalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania per uim inflammatae subito plebis sacratus sim, tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum et nunc in sacerdotii ordinatione confoueor. Denique suo me clero uoluit uindicare, ut, etsi diuersis locis degam, ipsius presbyter censear.
Paulinus then addresses Alypius as father, explaining that he will not dare to call him brother.
6. Benedictos sanctitatis tuae comites et aemulatores, in domino fratres, si dignantur, nostros tam in ecclesiis quam in monasteriis Carthagini, Tagastae, Hippone Regio et totis paroeciis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis domino catholice seruientes multo affectu et obsequio salutari rogamus.
(ed. de Hartel 1894: 16-18)