Domino eximio, praecipuoque Christicolae domno et filio Toribio Montanus episcopus.
Alumnum te fidei catholicae et sanctae religionis amicum etiam in actis mundialibus conuersantem ualde et nouimus et probauimus. Cum enim adhuc floreres in saeculo, ita claritudinis tuae uita perpatuit, ut secundum sententiam Domini et quae sunt Caesaris Caesari non negares et Deo quae sua sunt deuota mente persolueres (Matthew 22:21). Iure etenim auctorem te diuini cultus in hac praesertim prouincia nominabo. Putasne quanta tibi apud Deum maneat merces, cuius sollertia uel instantia et idololatriae error abscessit et Priscillianistarum detestabilis ac pudibunda secta contabuit? Si tamen adhuc eius nomen honorare desistant, cuius per tuam admonitionem collapsa esse opera non ignorant. Nam de terrenorum dominorum fide quid loquar? cui ita tuum impendisti laborem ut feroces cohabitantium tibi animos ad salubrem regulam et normam regularis disciplinae perduceres. Praestabit diuina clementia quia id quod summo labore conatus es, precibus et orationibus perficeres.
Quae tamen ex Palentino conuentu ad nos peruenerint, celsitudini uestrae indicare curaui quo facilius per uestram increpationem nefanda praesumptio in posterum conquiescat. Quidam, ut ad nos perlatum est, presbyteri ausu temerario res sacras non tam consecrare quam uiolare praesumunt et cunctis ab initio fidei catholicae saeculis inusitatum sui ordinis hominibus, nisi tantum summis pontificibus debitum, ius consecrationis chrismae, nescio, quo tipo (an dementia dicam?), indubitanter assumunt. Quod quam sacrilegum sit, piissimam conscientiam tuam latere non credo, et ideo spero ut pro eneruanda hac ipsa superfluitate seuerissimi sacerdotis auctoritate utaris et tantae rei temeratores districtiori increpatione coerceas. Qui si post datam ammonitionem nefas iterare praesumpserint, contumacia eorum sententia conuenienti damnabitur.
Simili ratione cognouimus eo quod necessitudine consecrandarum basilicarum fratres nostri alienae sortis episcopi in locis istis inuitati conueniant. Et licet sit in toto orbe sponsae Christi thalamus unus eiusque antistites una in eodem fibula caritatis et fidei unione conexi, quid tamen in priuilegium decessori nostro necnon dominis et fratribus nostris Carpetaniae uel Celtiberiae episcopis uester coepiscopus fecit, in exemplaribus caritati uestrae direximus ut scire possitis, improba petitio qualem potuisset habere profectum. Et certe municipia, id est Segobia, Brittablo et Cauca, eidem, non quidem rationabiliter sed pro nominis dignitate, concessimus ne collata benedictio persona uagante uilesceret. Quod ipsi tantummodo, dum aduiuit, praestitum fuisse cognoscite. Hoc ergo prouidere uolumus, ut consuetudinem antiquam nulla ratione praetermittere debeatis. Quod si haec nostra admonitio in uobis nihil profecerit, necesse nobis erit domini nostri exinde auribus intimare, pariter et filio nostro Ergani suggerere, et huiusmodi ausum praecepta culminis eius uel districtio iudicis non sine uestro detrimento seuerissime uindicabunt, tanta etenim, tribuente Domino, eius est pietas, ut nihil de hoc quod ius antiquum custodisse probatur, immutari permittat. Diuina uos custodiat Trinitas. Amen.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1984: 363-366 )