Canon 7
Vt diocesani clerici septimanas teneant et die sabbati omnes in unum conueniant.
De diocesanis ecclesiis uel clero id placuit definiri, ut presbyteri uel diaconi qui inibi constituti sunt, cum clericis septimanas obseruent, id est ut presbyter unam faciat hebdomadam, qua expleta succedat ei diaconus similiter, ea scilicet condicione seruata, ut omnis clerus die sabbati ad uespera sit paratus, quo facilius die Dominico sollemnitas cum omnium praesentia celebratur; ita tamen ut omnibus diebus uespera et matutinas celebrentur, quia desistente clero, quod est pessimum, comperimus in basilicis nec luminaria ministrari. Si quis sane neglegentiae uitio haec implere noluerint, nouerint se secundum statuta canonum pro modo personarum canonicae disciplinae subdendos.
(ed. Martínez Díez, Rodríguez 1984: 275-276)