Chapter 5
[...] Sanctus vero Valerius ordinator eius, ut erat vir pius et Deum timens, exsultabat et Deo gratias agebat suas exauditas a Domino fuisse preces, quas se frequentissime fudisse narrabat, ut sibi divinitus homo concederetur talis, qui posset verbo Dei et doctrina salubri ecclesiam Domini aedificare, cui rei se homo natura Graecus minus que Latina lingua et litteris instructus minus utilem pervidebat.
Eidem presbytero potestatem dedit se coram in ecclesia evangelium praedicandi ac frequentissime tractandi, contra usum quidem et consuetudinem Africanarum ecclesiarum; unde etiam nonnulli episcopi detrahebant.
Sed ille vir venerabilis ac providus, in orientalibus ecclesiis id ex more fieri sciens et certus, et utilitati ecclesiae consulens, obtrectantium non curabat linguas, dummodo factitaretur a presbytero, quod a se episcopo inpleri minime posse cernebat.
Unde adcensa et ardens levata super candelabrum lucerna omnibus qui in domo erant lucebat.
Et postea currente et volante huiusmodi fama, bono praecedente exemplo, adcepta ab episcopis potestate, presbyteri nonnulli coram episcopis populis tractare coeperunt.
(ed. A.A.R. Bastiaensen 1975: 140-142)