Chapter 5
Factus que presbyter monasterium intra ecclesiam mox instituit et cum Dei servis vivere coepit secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam: maxime, ut nemo quicquam proprium in illa societate haberet, sed eis essent omnia communia, et distribueretur unicuique sicut opus erat; quod iam ipse prior fecerat, dum de transmarinis ad sua remeasset. [...]
(ed. A.A.R. Bastiaensen 1975: 140)