4.1
Denique cum sanctus Quintianus in antedicta urbe potiretur episcopatum, Proculus quidam ex aerario presbiter ordinatus, multas ei iniurias intulit, omnemque potestatem illi de rebus eclesiae auferens, vix ei cotidianum et satis tenuem victum ministrare praecepit; sed per eius orationem a civibus correptus prudentioribus, restituta omni potestate, se ab eius removit insidiis. Antedictus tamen sacerdos non inmemor iniuriae, sicut quondam Paulus apostolus de Alexandro, ita et hic de Proculo decantabat, dicens: "Proculus aerarius multa mala mihi fecit, reddat illi Dominus secundum opera sua". Quod in posterum ei evenisse manifestum est.
(ed. Krusch 1885: 225)