115. Dein secundum praeceptum Domini dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, subinferente sacerdote "ut habeas uitam aeternam", tinguitur homo aquis; ac tunc ostenditur ei firma promissio, quam Dominus dixit: Qui credit in me, habet uitam aeternam. Quod si omissa qualibet Trinitatis persona baptismum conferatur, omnino nihil egisse baptismi solemnitas deputetur, nisi tota Trinitas ueraciter inuocetur. Nam et baptismus Domini, quando a Iohanne baptizabatur, in Trinitatis ueritate celebratus agnoscitur. Cum enim diceretur a Deo: Hic est filius meus, ecce Pater in uoce, Filius in corporis ueritate, Spiritus Sanctus in specie columbae.
(Yarza Urquiola, Codoñer 2007: 412-413)