35. Hoc symbolum, quod competentes in die unctionis accipiunt, aut per se, si maiores aetate sunt, aut per ora gestantium, si paruuli sunt, quinta feria ante Pascha sacerdoti recitant atque reddunt, ut, eorum probata fide, merito perueniant ad uicinum resurrectionis dominicae sacramentum per fontis sacri baptismum [...].
(eds. Yarza Urquiola, Codoñer 2007: 365)