Canon 2
De accusatis sacerdotibus seu etiam optimatibus palatii atque gardingis, sub qua eos iustitiae cautela examinari conueniat.
Secundae collationis obiectu res nostro coetui lacrimanda occurrit, quae tanto est synodalis iudicii pondere abigenda, quanto immensam stragem populis afferat pariter et ruinam. Etenim decursis retro temporibus uidimus multos, et fleuimus, ex palatini ordinis officio cecidisse quos et uiolenta professio ab honore deiecit et trauale regum factione iudicium aut morti aut ignominiae perpetuae subiugauit. Quod importabile malum et impietatis facinus exhorrendum religiosi principis nostri animus abolere intendens, generali omnium pontificum arbitrio retractandum inuexit, et ultrici synodalis potentiae auctoritate cohibendum instituit.
Vnde congruam deuotioni eius sententiam decernentes, hoc in commune decreuimus, ut nullus deinceps ex palatini ordinis gradu uel religionis sanctae conuentu regiae subtilitatis astu uel profanae potestatis instinctu siue quorumlibet hominum malitiosae uoluntatis obnisu citra manifestum et euidens culpae suae indicium ab honore sui ordinis uel seruitio domus regiae arceatur, non antea uinculorum nexibus illigetur, non quaestioni subdatur, non quibuslibet tormentorum uel flagellorum generibus maceretur, non rebus priuetur, non etiam carceralibus custodiis mancipetur, neque adhibitis hinc inde iniustis occasionibus abdicetur, per quod illi uiolenta, occulta uel fraudulenta professio extrahatur.
Sed is qui accusatur, gradum sui ordinis tenens et nihil ante de supradictorum capitulorum nocibilitate persentiens, in publica sacerdotum, seniorum atque etiam gardingorum discussione deductus et iustissime perquisitus, aut obnoxius reatui detectae culpae legum poenas excipiat, aut innoxius iudicio omnium comprobatus appareat.
Illos tamen quos in locis talibus manere constiterit unde nocibilis perfugii suspicio sit, aut eos quos pro conturbatione terrae diligentius oporteat custodiri, hos sine aliquo uinculorum uel iniuriae damno sub libera custodia consistere oportebit. Sic tamen repulso omni terrore sub circumspecta et diligenti custodia habeantur, ut tempus quo iudicari eos oporteat, nullo modo sub fraudulentia dilatetur, quo ab uxoribus uel propinquis atque etiam rebus suis diutissime separati professionem suam uideantur dedisse inuiti. Quae tamen, etsi data fuerit, modis omnibus non ualebit, sed iuxta superiorem ordinem illud tamen pro uero accipietur quod ex ore eius agnitum generali fuerit iudicio comprobatum.
Nam et de ceterorum ingenuorum personis qui palatinis officiis non haeserunt et tamen ingenuae dignitatis titulum reportare uidentur similis ordo seruabitur. Qui etiamsi pro culpis minimis, ut assolet, flagellorum ictibus a principe uerberentur, non tamen ex hoc aut testimonium amissuri sunt aut rebus sibi debitis priuabuntur. Quod si de infidelitatis crimine quicquam eis obicitur, simili, ut superius praemissum est, ordine iudicandi sunt.
Quod synodale decretum diuino, ut confidimus, Spiritu promulgatum, si quis regum deinceps aut temeranter custodire neglexerit aut malitiose praeterire praelegerit, quo quisque de personis taxatis, aliter quam praemissum est, praedamnetur aut astu congestae malitiae perimatur uel deiectus sui ordinis loco priuetur, sit cum omnibus qui ei ex delectatione consenserint, in conspectu altissimi Dei Patris et Vnigeniti Filii eius atque Spiritus sancti perenni anathemate ultus et diuinis uel aeternis addicetur ardoribus concremandus, et insuper quidquid contra hanc regulam sententiae nostrae aut in persona cuiusquam fuerit actum aut de rebus accusatae personae exstiterit iudicatum, nullo uigore subsistat, quo persona ipsa aliter quam decernimus iudicata, aut testimonii sui dignitatem amittat aut quaestum rei propriae careat.
Nec enim haec et talia praemittentes principibus domesticae correctionis potestas adimitur, nam specialiter de laicis illis quos non culpa infidelitatis astringit, sed aut seruitii sui officio torpentes aut in commissis sibi actibus reperiuntur esse mordaces uel potius negligentes, erit principi licitum huiusmodi personas absque aliquo eorum infamio uel rei propriae damno et seruitii mutatione corrigere et in commissos talium alios qui placeant transmutare.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 230-234)