Canon 9
De confirmatione legum quae in Iudaeorum nequitiam promulgatae sunt.
The canon lists the titles of the laws issued by King Ervig in the codification Lex Visigothorum. Among them there are laws concerning priests (cf. Zeumer 1902: 527-428).
Item ne Iudaei ex propinquitate sui sanguinis conubia ducant et ut sine benedictione sacerdotis nubere non audeant.
= Lex. Vis. XII.3.8 [
632]
[...]
Item ut Iudaeus ex aliis prouinciis uel territoriis ad regni nostri dicionem pertinentibus ueniens episcopo loci uel sacerdoti se praesentare non differat, uel quid huic in toto obseruari conueniat.
= Lex. Vis. XII.3.20 [
635]
Item qualiter concursus Iudaeorum diebus institutis ad episcopum fieri debeat.
= Lex. Vis. XII.3.21 [
636]
Item ut quicumque Iudaeum secum obsequentem habuerit, expetente sacerdote eum apud se retinere non audeat.
= Lex. Vis. XII.3.22 [
637]
Item ut cura omnis distringendi Iudaeos solis sacerdotibus debeatur.
= Lex. Vis. XII.3.23 [
646]
Item de damnis sacerdotum uel iudicum qui in Iudaeis instituta legum adimplere distulerint.
= Lex.Vis. XII.3.24 [
648]
Item ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum coniuentiam iudicare praesumant.
= Lex. Vis. XII.3.25 [
606]
Item ut episcopi tunc inmunes habeantur a damnis cum eorum presbyteres ea quae ipsi non correxerint, ad eos non remiserint corrigenda.
= Lex.Vis. XII.3.26 [
553]
Item de reseruata principibus miserendi potestate in his qui conuersi ad fidem Christi ueraciter fuerint. =
Lex.Vis. XII.3.27 [
649]
Item ut episcopi omnes Iudeis ad se pertinentibus libellum hunc de suis editum erroribus tradant, et ut professiones eorum uel conditiones in scriniis ecclesie condant.
= Lex.Vis. XII.3.28 [
652]
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 175-179)