Canon 6
De concessa Toletano pontifici generalis synodi potestate ut episcopi alterius prouinciae cum coniuentia principum in urbe regia ordinentur.
Illud quoque collationi mutuae decernendum nobis occurrit, quod in quibusdam ciuitatibus, decidentibus episcopis propriis, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur et officiorum diuinorum offensio et ecclesiasticarum rerum nocitura perditio. Nam dum longe lateque diffuso tractu terrarum commeantium impeditur celeritas nuntiorum, quo aut non queat regiis auditibus decidentibus praesulis transitus innotesci aut de successore morientis episcopi libera principis electio praestolari, nascitur saepe et nostro ordini de relatione talium difficultas et regiae potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet iniuriosa necessitas. Vnde placuit omnibus pontificibus Spaniae atque Galliae ut, saluo priuilegio uniuscuiusque prouinciae, licitum maneat deinceps Toletano pontifici quoscumque regalis potestas elegerit et iam dicti Toletani episcopi iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet prouinciis in praecedentium sedibus praeficere praesules et decidentibus episcopis eligere successores; ita tamen ut quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensuum spatium proprii metropolitani praesentiam uisurus accedat, qualiter eius auctoritate uel disciplina instructus condigne susceptae sedis gubernacula teneat. Quod si per desidiam aut neglectu quolibet constituti temporis metas excesserit, quibus metropolitani sui nequeat obtutibus praesentari, excommunicatum se per omnia nouerit, excepto si regia iussione impeditum se esse probauerit. Hanc quoque definitionis formulam, sicut de episcopis, ita et de ceteris ecclesiarum rectoribus placuit obseruandam.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 169-171)