Canon 5
De quorundam consuetudine sacerdotum foedissima, qui oblatis per se sacrificiis non communicant.
Relatum nobis est quosdam de sacerdotibus non tot uicibus communionis sanctae gratiam sumere quotquot sacrificia in uno die uidentur Deo offerre, sed in uno die, si plurima per se Deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communicando suspendant, et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumant, quasi non sit totiens reus illius ueri et singularis sacrificii quotiens participator corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi esse destiterit. Nam ecce Apostolus dicit: "Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris?" (1 Cor 10:18). Si ergo qui edunt hostias participes sunt altaris, certum est quod ii qui sacrificantes non edunt, rei sunt Dominicis sacramentis. Quicumque ergo sacerdotum deinceps diuino altario sacrificium oblaturus accesserit et se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter priuauit gratia communionis, anno uno repulsum se nouerit. Nam quale erit illud sacrificium cui nec ipse sacrificans participasse cognoscitur? Ergo hoc modis omnibus est tenendum, ut quotiensque sacrificans corpus et sanguinum Iesu Christi Domini nostri in altario immolat, totiens perceptioni corporis et sanguinis Christi se participem praebeat.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 167-169)