[Titulum secundum cod. A] XXIII [sic!]. De presbyteris et reliquis clericis qui rem ecclesiae possedent.
[Titulum secundum cod. R] XXII. Nullus clericus si rem ecclesiae beneficio habuerit alienare praesumat uel si de propria facultatem ecclesiam in toto recepit extraneum.
[Titulum secundum coll. Hispanam] XXII. Vt non liceat presbytero uel clerico rem ecclesiae uendere uel donare.
Et licet superfluum sit de re nota et antiquis canonibus prohibita iterato aliquid definire, tamen quo facilius cupiditas aut improbitas reprimatur, id statuimus quod omnes canones iubent, ut ciuitatenses siue diocesani presbyteri uel clerici rem ecclesiae, saluo iure ecclesiae, sicut permiserit episcopus, teneant; uendere aut donare penitus non praesumant. Quod si fecerint uel fecerunt, et facta uenditio non ualebit, et de facultatibus, si quas habent proprias, indemnem ecclesiam reddant et communione priuentur.
(ed. Munier 1963: 203, 221, 222, 224)