Canon 3
De culpatorum receptione uel communione apud ecclesiam.
Vidimus quosdam, et fleuimus, ex numero culpatorum receptos in gratia principum et extorres exstitisse a collegio sacerdotum. Quod denotabile malum illa res agit, qua licentia principalis, in quo se solui licentius curat, ibi alios illigat, et quos in suam communionem uidetur suscipere, a communione et pace ecclesiae eligit separare, ut qui cum illo conuescunt, sola sacerdotum communione priuentur. Et ideo quia remissio talium qui contra regem, gentem uel patriam agunt, per definitiones canonicas antiquorum in potestate solum regia ponitur, cui et peccasse noscuntur, adeo nulla se deinceps a talibus abstinebit sacerdotum communio, sed quos regia potestas aut in gratiam benignitatis receperit aut participes mensae suae effecerit, hos etiam sacerdotum et populorum conuentus suscipere in ecclesiastica communione debebit, ut quod iam principalis pietas habet acceptum, nec a sacerdotibus Dei habeatur extraneum.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 157-158)