[Titulum secundum cod. A] IX. De sacerdotibus ad coniugia reuertentibus.
[Titulum secundum cod. R] IX. Si prbt aut diaconus coniugati ad torum uxorum suarum redierint.
[Titulum secundum coll. Hispanam] IX. De presbyteris et diaconibus qui ad conjugalem coitum reuertuntur.
Placuit etiam ut si diacones aut presbyteri coniugati ad torum uxorum suarum redire uoluerint, papae Innocentii ordinatio uel Siricii episcopi auctoritas, quae est his canonibus inserta, seruetur.
Dilectissimo fratri Exuperio Innocentius.
A preface, where Innocence thanks Exuperius for seeking the advice of the Apostolic See.
Proposuisti quid de his obseruari debeat, quos in diaconii ministeriis aut in officio presbyterii positos incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt. De his et diuinarum legum est disciplina, et beatae recordationis uiri Siricii episcopi monita euidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi omni honore ecclesiastico priuarentur, nec admittantur ad tale ministerium quod sola continentia oportet implere.
Est enim uetus admodum sacrae legis auctoritas iam inde ab initio custodita, quod in templo anno uicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes, ut semientes sacris oblationibus puris et ab omni labe purgatis sibi uindicent diuina mysteria; neque eos ad sacrificium fas sit admitti qui exercent cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus uester. Quibus utique propter sobolis successionem propterea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere.
Quanto magis hi sacerdotes uel leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae seruare debent, quibus uel sacerdotium uel ministerium sine successione est, nec praeterit dies qua uel a sacrificiis diuinis aut a baptismatis officio uacent. Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens : Abstinete uos ad tempus, ut uacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi iuge officium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore uel sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quoue merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum.
Sed fortasse hoc aliquis licere credit, quia scriptum est: Vnius uxoris uirum. Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter incontinentiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait: Vellem autem omnes sic esse sicut et ego; et apertius declarat dicens: Qui autem in came sunt, Deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in came sed in spiritu. Et habentem filios non generantem dixit: ea plane dispar et diuisa sententia est.
Nam si ad aliquos forma illa ecclesiasticae uitae pariter et disciplinae, quae a Siricio episcopo ad prouincias commeauit, non probabitur peruenisse, his ignorationis uenia remittetur, ita ut de cetero paenitus incipiant abstinere et ita gradus suos in quibus inuenti fuerint sic retentent, ut ad potiora eis non liceat ascendere, quibus in beneficio esse debet quod hunc ipsumlocumquemretinentnonamittant.
Si qui autem scisse formam uiuendi dimissam a Siricio episcopo deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abiecisse, illisunt modis omnibus submouendi, qui post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sunt uoluptatem.
(ed. Munier 1963: 196-199, 220, 222, 224)