12. Homo quidam Curma nomine municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, uix illius loci duumuiralicius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus paene mortuus iacuit aliquot diebus.
Later Curma had different visions in his dreams.
Ipsos autem uere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua uidisset etiam quosdam, qui nunc usque adhuc uiuunt, clericos
uidelicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audiuit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat. Viderat itaque in illa uisione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea uidit et mortuos.
(ed. Zycha 1900: 644-645)