Canon 11
De elucidatione antiqui canonis quo praecipitur ut, si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, uelut sacrilegus propellatur.
Cum nihil in diuino canone debeat esse confusum, nihil dubium, nihil etiam indiscretum, in collatione nostri coetus relatus est canon Toletani concilii primi in quo praeceptum est ut "si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, uelut sacrilegus propellatur"; nec adiecta est ibi decretio uoluntatum, cum et fidelis fidenter accipiat quod naturalis illum necessitas degluttire non sinat. Solet enim humanae naturae infirmitas in ipso mortis exitu praegrauata tanto siccitatis ponere deprimi, ut nullis ciborum illationibus refici sed uix tantundem illati delectetur poculi gratia sustentari. Quod etiam in multorum exitu uidimus qui optatum suis uotis suae communionis expetentes uiaticum collatam sibi a sacerdote eucharistiam reiecerunt, non quod infidelitate hoc agerent, sed quod praeter Dominici calicis haustum traditam sibi non possent eucharistiam degluttire. Non ergo huiusmodi a corpore ecclesiae separandi sunt qui talia non infidelitate sed necessitate fecerunt, praesertim ii de quibus nihil fidei sinistrae sentitur.
Placuit ergo definire quod nec fideli officiat nec infideli multum existat. Quicumque ergo fidelis ineuitabili qualibet infirmitate coactus eucharistiam perceptam reiecerit, in nullo ecclesiasticae dominationi subiaceat. Similiter nec illos cuiusquam punitionis censura redarguet qui talia aut tempore infantiae faciunt aut in qualibet mentis alienatione positi quid fecerint, ignorare uidentur. Iam uero quicumque aut de fidelium aut de infidelium numero corpus Domini absque ineuitabili ut dictum est, infirmitate proiecerit, si fidelis est perpetua communione priuetur; si infidelis, et uerberibus subdatur, et perpetuo exilio religetur. Quod si horum quislibethuiusmodi excessus digna paenitentiae satisfactione defleuerit, post quinquennium licitum erit illum communioni pristinae reformare.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 118-120)