Canon 10
Vt omnes pontifices rectoresque ecclesiarum tempore quo ordinandi sunt, sub cautione promittant quam iustissime uiuere debeant.
Quamquam omnis qui sacris mancipatur ordinibus, canonicis regulis teneatur astrictus, expedibile tamen est ut promissionis suae uota sub cautione spondeant quos ad promotionis gradus ecclesiastica prouehit disciplina. Solet enim plus timeri quod singulariter pollicetur quam quod generali innexione concluditur. Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque qui ad ecclesiasticos gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem accipiat quam placiti sui innodatione promittat ut fidem catholicam sincera cordis deuotione custodiens iuste et pie uiuere debeat, et ut in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reuerentiam praeminenti sibi unusquisque dependat, iuxta illud beati papae Leonis edictum: "Qui scit se quibusdam esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed oboedientiam quam exigit, etiam ipse dependat". Poena tamen iuxta ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inserenda et ab his qui transgressores fuerint, persoluenda est.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 113-114)