Canon 7
Quod debeat discretio ecclesiarum rectoribus esse ne per inconditam disciplinam subeant homicidii notam.
Cum iuxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debeat beniuolentia quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus caritas quam potestas, relatum nobis est quod quidam ex fratribus plus liuore odii quam correctionis studio subditos insequentes, dum se simulant spiritalem eis adhibere correctionem, indiscretam subito afferunt mortem, cum inauditos a se proiciunt et occultis eos iudiciis sub paenitentia puniunt. Non ergo de cetero peruersis uoluntatibus sit liberum simulare quod fingunt, sed quotiensque quilibet ex subditis corrigendus est, aut publica a sacerdote debet disciplina curari, aut si aliter rectoribus placet, duorum uel trium fratrum spiritalium testimonio peculiariter adhibito et modus criminis agnoscatur et modus paenitentiae irrogetur, ita tamen ut si exsilio uel retrusione dignum eum esse qui deliquit, iudicium peculiare decreuerit, modus paenitentiae, quem coram tribus fratribus sacerdos trangressori indixerit, speciali debeat eius qui sententiam protulit, manus propriae subscriptione notari; sicque fiet ut nec trangressores sine testimonio excidia uitae suae incurrant, nec rectores accusatos se de quorumlibet intermptionibus erubescant.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 111-112)