Canon 6
Non debere sacerdotibus quaslibet in ecclesiae familiis truncationes membrorum facere, nec aliquid quod morte plectendum est, iudicare.
His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt, iudicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talium excessibus prohibendum est ne indiscretae praesumptionis motibus agitati aut quod morte plectendum est, sententia propria iudicare praesumant, aut truncationes quaslibet membrorum in quibuslibet personis aut per se inferant aut inferenda praecipiant. Quod si quisquam horum immemor praeceptorum aut in ecclesiae suae familiis aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, et concessi ordinis honore priuatus et loco sub perpetuo damnationis teneatur religatus ergastulo. Cui tamen communio exeunti ex hac uita non neganda est propter Domini misericordiam, qui non uult peccatoris mortem, sed ut conuertatur et uiuat. [Ez 33:11]
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 103-105)