Canon 4
De discordia sacerdotum
On the basis of the scriptural quotation the synodal fathers show how serious a sin is hatred toward another person.
[...] Cum igitur his praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordet dicens : "Non occidat sol super iracundiam uestram et nolite locum dare diabolo" [Eph 4:26-27], relatae sunt nobis quorundam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam ut non solum illos ab ira occasus solis non reuocet, sed ne annosa quidem transactio temporum ad bonum caritatis reclinet, quippe in quorum cordibus ita sol iustitiae [Mal 4:2] Christus occubuit ut ad lumen caritatis redire uix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes iuxta antiqui canonis definitionem nullo modo recipiendas esse censemus. De personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut antequam eos reconciliatio uera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini audeat uel gratiam communionis sanctae percipiat, sed geminato tempore per paenitentiam compensabunt quod discordiae seruierunt. Quod si unus eorum alio contemnente ad satisfactionem caritatis cucurrerit, ex eo tempore ut pacificus intra ecclesiam receptetur, ex quo ad concordiam festinasse conuincitur, sententia tamen superiori seruata, ut tempus quod quisque in iram expendit, geminatum in paenitentiae satisfactione persoluat.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 103-105)