[Capitulum secundum cod. A] XIII. De ebriosos clericis.
Ante omnia a clericis uitetur ebrietas, quae omnium uitiorum fomes ac nutrix est; nec quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iudicium, cum captus uino a sensu probetur alienus et procliuis ad uitium mente labefacta ducatur, ac plerumque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Sed ignorantia talis non potest non subiacere poenae, quam ex uoluntaria amentia manasse constiterit. Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut triginta dierum spatio a communione statuimus submouendum aut corporali subdendum esse supplicio.
(ed. Munier 1963: 155, 158)