[Capitulum secundum cod. A] XII. De Iudaeorum conuiuium.
Omnes deinceps clerici Iudaeorum conuiuiae uitent nec eos ad conuiuium quisquam excipiat; quia cum apud Christianos cibis communibus non utantur, indignum est atque sacrilegum eorum cibos a Christianis sumi; cum ea quae Apostolo permitiente nos sumimus, ab iilis iudicentur immunda ac sic inferiores incipiant esse clerici quam Iudaei, si nos quae ab illis apponuntur utamur, illia nobis oblata contemnant.
(ed. Munier 1963: 154, 158)