Canon 22
Qualiter excommunicari oporteat qui canonis huius non custodient sententiam.
Quia iuvante nos divina gratia ea in hoc sancto concilio peregrinus quae ad rectitudinem ecclesiastici ordinis sunt debita, in aliquibus sententiis cavendi modum imposuimus, aliqua tamen, quia singulari ordine non manent constricta, per huius sententiae decretum instituimus, quod quisque episcoporum vel presbyterorum atque inferiori gradu constituti debeant metuere. Quisquis huius cannonicae regulae instituta servare distulerit, quamlibet maior esse videatur, mediocris vero aut inferiori gradu constitutum se esse perspexerit, ut causa permiserit, a metropolitano episcopo cum suis confinitimis, qui supra notatum sententiarum ordinem custodierint is qui servare distulerit excommunicatum se evidentissime noverit.
(ed. Vives 1963: 342)