Canon 20
Qualiter libertos episcopi faciant vel qualiter liberti a patrocinio ecclesiae numquam discedant.
In priorum canonum ordine institutum manet qualiter episcopi de familiae ecclesiae libertis debeant facere. Multi etenim sacerdotes, prout illis concessit divina gratia, habent unde canonicum ordinem impleant et sic libertos faciant, et sunt multi qui nihil habentes ad hanc gratiam veniunt et sic libertos facere praesumunt. Tales etiam libertos regula canonica esse non iubet stabilitos; contingere etenim solet ut postquam manumissor eorum ab hac discesserit luce, talis occurrat successor qui aut ecclesiae familiam minime quaerat aut per bonam volumtatem vel negligenciam hii a quo nihil ecclesiae offerente liberi facti sunt longo pro tempore libertos se esse defendant, atque eas libertates ita abscondant ut pro hoc quaerenti episcopo laborem faciant. Talium si sit volumtas, licentia conceditur nulla quia non potuerunt neque a servitio ecclesiae numquam discedunt et pro his rebus in libertate permanere non poterunt. Sanctorum canonum non abicienda sunt instituta atque his quae implenda esse oportet addimus nova.
Placuit huic sanctae synodo, ut quisquis digne iuxta canonicam regulam libertus fuerit factus, in libertate maneat et a patrocinio ecclesiae ipse aut posteritas eius numquam discedat. Quisquis vero, non ut ordo canonicus poscit, libertus fuerit factus, quamvis prolixitas temporis in scripturae suae textu inveniatur, quia a servitio ecclesiae numquam visus est abscessisse, et canonica sententia rescindi iubet talem libertatem, ut ille et posteritas omnis eius in servitio permaneant sanctae ecclesiae, cui debiti manent per veram originem. Illos vero per omnia stabilitos in libertate esse instituimus, qui ab his episcopis liberi sunt vel fuerint facti, qui de suo bona plurima sanctae ecclesiae, in qua praesident, per suae scripturae textum cognoscitur contulisse: et hii quamlibet iubeantur esse stabiles, nullo modo recedendi sunt a patrocinio sanctae ecclesiae.
Quod si contigerit eos eorumque filios personis ingenuis esse coniunctos, et quandoque eorum posteritas patrocinium ecclesiae voluerit despicere ex cuius familia per veram originem constat eos genitos esse, si ex his libertis trahunt originem qui iuxta canonicam sententiam iubentur esse stabiles, et dignitatis suae nomen teneant, et ecclesiae patrocinium nunquam amittant. Certe si ex his inventi fuerint originem trahere, quos canonicae regulae non iubent liberos esse, quamlibet post longa tempora dummodo origine firmata, reducendi tamen sunt ad sanctae ecclesiae cui pertinent iura. Liberti tamen ex familia ecclesiae facti et posteritas quae ex his est procreata, si libertatem suam vel parentum suorum inventi fuerint celasse aut abscondere, et tempore quo ab episcopo fuerint ammoniti eam praesentare distulerint, dum eorum origo, ut iam diximus, fuerit manifestata per legalem testem, ad servitium ecclesiae reducantur, et ut episcopo fuerit placitum ita eos habeat. Haec forma et in presbyteris servanda erit, qui cum voluntate episcopi sui iuxta canonicam regulam de familia suae ecclesiae liberos facere voluerint.
(ed. Vives 1963: 339-340)